1173

Romanorum litterae et opera aetatis nostrae gentes erudiunt

PAVANETTO Cletus

  • Codice EAN/ISBN: 978-88-213-1173-4
  • Num. Collana: 11
  • Collana: Flumina ex Fontibus
  • Anno di pubblicazione: 2015
  • Pagine: 160
Seleziona un formato:
Cartaceo: €14.00 €11.90
PDF: €7.99
Liber, quem auctor in usum discipulorum conscripsit, singulis narrationibus collocutores inducit qui, cum linguam Latinam adhibeant perpolitam, vivam, fluentem, non modo tirones grammatica facile erudiunt, sed eos quoque, qui iam validas adepti sint sermonis cognitiones, ad altiores provehunt dicendi gradus, dum multa sermocinando proferunt de potioribus monumentis per saecula asservatis, quae Romae sunt, una cum viis quibus Quirites, eximii ipsarum exstructores, utebantur ad imperii regiones et provincias petendas.
Agilis rerum descriptarum stilus, qui sermo Latinus vere hodiernus dici potest, una cum docto ipsarum contextu, alumnis, in iisdem legendis, partim  vero suadet maiorem ingenii communionem, ut ita dicam, inter peculiarem Urbis naturam, qua vivunt quaque litterarum studiis dant operam, partim autem per archaeologicorum ruderum vestigia, hic descripta, eos aptis notitiis comitatur ad inquirenda aedificia, sacras aedes, loca memoratu digna, quae ad hominum vitam sive privatam, sive publicam, aut ad cultum humanitatis olim spectarunt et, quadam ex parte, hodie quoque spectant, minime, praeterea, neglectis exquisitioribus artium operibus, aut rebus notae alicuius, quae praeclaram Romae historiam informant ab eius ortu usque ad nostram aetatem.
Hoc modo, adulescentes vel diligentem linguae subtilitatem discunt, vel argumenta varium genus, vel technicas ipsas definitiones quae, e. g., ad architecturam pertinent necnon ad lexicon sculptorum et pictorum, quorum fabriles rerum appellationes raro leguntur rariusque explicantur in operibus ab antiquis scriptoribus exaratis. His omnibus additur accurata scribendi facilitas qua singulae sententiae effictae sunt una cum frequentibus verborum quorundam interpretationibus, Italico sermone propositis, quas auctor inter sententiarum membra opportune inseruit, id est, post voces singulas, aut peculiares ab eo electas locutiones intellectu difficiliores, accentibus quoque adiunctis, quibus non pauca vocabula muniuntur, quotienscumque eorum pronuntiatus magis arduus legentibus videri potest.
Ideo, haec scriptorum collectanea, cum antiquis tum recentioribus fontibus innixa, sibi proponunt ut non modo Lyceorum alumni, sed etiam Athenaeorum auditores, funditus percipiant quanti momenti sit praeterita novisse, ad praesentia, quae vivendo experiuntur, subtilius interpretanda, siquidem litterarum Latinarum hereditatem, cum Romanorum historia coniunctam, ad ipsorum necessitates traducere etiamnunc haud exigui lucri sit.

M. P.