Studia Latinitati Provehendae. Acta Conventus nationum

SPATARO Robertus (ed.)

  • Codice EAN/ISBN: 978-88-213-1186-4
  • Num. Collana: 12
  • Collana: Flumina ex Fontibus
  • Anno di pubblicazione: 2015
  • Pagine: 152
Cartaceo
10.20
PDF-LAS
5.99
Pontificium Institutum Altioris Latinitatis a beato Paulo VI anno MCMLXIV eo consilio conditum esse, ut linguae et litterae Latinae apud omnes gentes, ac praesertim in Ecclesiae Catholicae gremio, foverentur, ne­mo fere est qui ignoret; neque vero munus a tam docto Pontifice mandatum iugi ac diuturna opera per nos expletum esse, quemquam nescire arbitramur.
Quinquagesimo ideo volvente an­no ab Instituto condito, eiusdem Moderatoribus, itemque Academiae Vivarii Novi sodalibus, Romae in Pontificiae Universitatis Salesianae sede magistros discipulosque convocare placuit, ut doctissimum quemque audirent linguam Latinam praedicantem, quae quum inde ab antiquitate usque ad tempora recentiora principem obtinuit locum, tum etiam nostra hac aetate digna est cuius consuetudo studiose retineatur.
Quod autem praeter omnium exspectationem tam frequentes interfuerunt, animos erexit nostros, ut in incepto pergeremus!
Itaque ea, quae in conventu sunt disputata, hoc in libello collecta in lucem proferre visum est, ut tibi quoque, candide Lector, quam maximum essent emolumentum: ex iis enim non modo verae doctrinae fructum percipies, sed etiam in te redundare senties incitamentum ad Romanorum sermonem caritate studioque complectendum.
Quum enim hunc libellum, qua es benignitate, in manus sumpsisti, factus es quasi Rei publicae litterarum civis, cuius erit una nobiscum linguam latinam, omnium fundamentum litterarum, strenue impigre diligenter conservare. Anne vero praeclaram consuetudinem, qua tamdiu insignia artis, pietatis, doctrinae monumenta latine sunt illustrata, exolescere patieris?
Nempe non desunt qui his etiam temporibus, haud secus ac saeculis superioribus, libros suos scribere perenni hac nostra lingua pergant, cuius contemplamur splendorem, reveremur maiestatem, gravitatem admiramur, sed alii aliique desiderantur, ut tot favillas in orbe terrarum dispersas secundet incendium.
Te ergo, Lector optime, quaesumus ut te nobis comitem, qua es humanitate, adiungere velis.
test