Certamen Latinum Salesianum – I

PISINI Maurus - SAJOVIC Miranus (edd.)

  • Codice EAN/ISBN: 978-88-213-1301-1
  • Num. Collana: 15
  • Collana: Flumina ex Fontibus
  • Anno di pubblicazione: 2018
  • Pagine: 134
Cartaceo
9.35
PDF-LAS
5.99

Certamen Latinum Salesianum, ut notum est, proponitur partim vero professoribus et cultoribus, partim autem alumnis lyceorum studiorumque universitatum, qui per orbem terrarum his studiis dediti sint. Certaminis nostri hoc est proprium et praecipuum, ut scriptores vel poetae exponant argumenta, quae ad res hominesque nostrae aetatis cum ingenio respiciant atque eorum studia, vel animorum motus et sensus scite valeant describere.

Hoc in libello, benevole lector, invenies compositiones, quae litteris tradita sunt ab ipsis auctoribus ornatis vel praemio vel laude. Magna pars textuum perti net ad professores Latinitatis eiusque cultores, qui in inventis suis varia argumenta tractaverunt. Alumnorum vero tantum duo nomina enumeravi mus. Scripta sunt omnia divisa in partes tres, quarum primam tenet prosa, secundam poesis, tertiam vero alumni.

In votis nostris est ut his scriptionibus perlectis invenias et delectamenta et emolumenta ad bene vivendum cogitandumque nec non incitamenta ad Latine scribendum.

test